AQUILEIA seu AQUILEGIA

AQUILEIA seu AQUILEGIA
AQUILEIA, seu AQUILEGIA
Herodiano l. 8. c. 2. Roma seu Romania dicta, quia florente Imperiô secundum semper locum obtinuit, urbs Carnotum ad Narisonem fluv. Romanorum colonia, primitus contra Barbarorum excursiones exstructa: 12. mill. pass. distat a mati, iuxta quam Timavum amnem nonnulli locârunt. Martialis, l. 4. Epigr. 25. v. 5.
Et tu Ledaeo selix Aquileina timavo.
Saltem non procul abfuisse a Venetiis, indicat Silius l. 8. v. 605.
Nec non cum Veneus Aquileta persurit armis.
Dionys. Perieg.
---- Τόθι σύρεται Α᾿δριὰς ἅλμη
Πόντον ἐς ἀγχίπορον Α᾿κυληΐον. ---
Mala. l. 2. c. 3. Natiso nonlonge a mari ditem attingit Aquileiam. Ubi doctissimus Is Vossius. Aquilegiam habent libri veteres, quemadmodum etiam passim, apud auctores alios, feribi notissimum est. Existimant plerique, verum nomen esse Aquileia, dictamque fuisse ab Aquila, quae dextra, cum urbs conderetur, advolavit; ut ait Iulianus Imperat. or atione de gesus Constantii, hinc aliqui vocârunt Aquilim. Ego aliter puto, nempe Aquilegiam antiquum fuisse nomen, sicque appellatam esse a fontium, et rivorum copiâ. Nam et fluvialibus aquis et putealibus urbs haec abundabat, uti docet Strabo l. 5. Vide et Plin. l 3. c. 19. P. Diac. et Leand. deser. Italiae, Ex hac orti sunt Chtomatius, ad quem Hieronymus saepe seripsit, itemque Rusfinus Graece Itatineque eruditus. Aglar vulgo dicitur. Ausonius in Catalogo Clarar. Urb. Epigr. 7. v. 2.
Nona inter claras Aquileia cieberis urbes.
Nic. Lloydius. Olim pertampla; insigni virtute, Maximini Thracis Imperatoris acerrimos obsidionis impetus repressit, cum mulietes ex propriis crinibus funiculos patarent, postquam nervi ad sagittas emittendas defecissent, A. C. 240. sed ab Attila, auspiciô ciconiae, A. C. 452. post triennii obsidionem, Procop. l. 3. de bello Vandal. dein a Longobardis, A. C. 590. incensa et devastata fuit, postea a Papone Patriatcha reaedificata. Ad hanc Constantinus, fratti Copnstanti Occidentem erepturus, praeliô victus est, A. C. 340. Eutrop. l. 10. Aur. Victor. Maximus Tyt. quoque a Theodosio ibidem victus, captus et obtruncatus est, A. C. 387. Oros. l. 7. c. 20, 21. Antiquitus fuit, sub ditione tempotali Pattiatchae, postea ab Archiducibus Austriae occupata, usque in hunc diem; sed muris caret, et ob aeris inclementiam a paucis habitatur. Vix 9. milliar. ab ora littorali maris Adriatici, media inter Palmam, et Gradum. Baudrand. Patriatchatus primo Gradumm, nunc Venetias transsatus est. Concilium ibi habitum primo A. C. 381. contra reliquias Arianotum, Tomô 1. Concil.Secundo, A. C. 400. contra Origenistas, etc. Vide Sigebert, A. C. 698. Bed. 6. aetate, Paul. Diaconum, l. 5. c. 14. Ibidem sub Imperarotib. monetam olim cusam, pater ex notis AQ. AQOB. AQPS. AQS. AQT. in nummis occuttentibus. Vide hîc passim, ut et in notis PAQ Qa, SMAQ. SMRQ. Certe ad Aquileiensem Monctam referendam putant Constitutionem Gratiani, Valentiniani et Theodosii Imperator. quâ in monetarum opifices, extraneis se matrimoniô iungentes, poena statutir. Plura apud Cluverum de Italia Ant. l. 1. c. 20. longitud. 36. 10. latitud. 45. 45. Coeterum Aquileiensis Pattiatchatus orgio ad A. C. 570. teferttur a Macro, quô Episcopi Veneti, Stiriae item ac Liguriae, Episcopo Romavo subici renuentes, et Paulinum urbis huius Episcopum, Primatem suum eligentes, eum Patriarcbae nomine acque dignitate insignivêre, quod nomen tunc primum in Occidente auditum: confirmataque est, rebus compositis, a Pontisice Romano continuatio huius tituli Aquileiensium Praesulibus, et sancitum, ut prima haec sedes, post Romam, in Italia esset, Ravennas vero tertium locum obtineret. Postea quoque multa privilegia certatim in hunc Patriarchatum ab Impertoribus congesta sunt, iusque cudenae monetae et titulus Foroiuliensis Ducis, Istriae Marchionis ac S. Romani Imperii Principis, concessus. Dum autem lites, de quibus supra, durarent, Pontifices Patriarcbatus titulum Gradensi tribuerunt, eumque Aquileiensi opposuerunt, unde inter duos hos Praesules maximae contentiones ortae sunt, Longobardis Aquileiensem; Papâ vero et Exsatcho Ravennate Gradensem tuentibus: Sed dignitas haec tandem in Venetorum Episcopum translata est, a Nicolao V. qua de re vide suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”